- HEXACLINON
- HEXACLINONapud Mart. l. 9. Epigr. 60. cuius Epigtaphe in Mamutram. v. 9.Et testudineum mempsus quater hexaclinon,Ingemuit citro non satis esse suo:stibadium est seu accubitum sex lectis instructum. Postquam enim triclinia, quae tribuslectis constantia omnibus mensis poterant convenire, ab usu receslêrunt, sigmata et stibadia iis succeslêre, quae, cum essent unus perpetuns lectus semirotundus, secundum mensarum magnitudinem varianda erant, atque hinc a numero convivatum, modo Hexaclina, ut hîc cum sex, modo Octoclina, cum octo caperent etc. dicta sunt. Salmas. ad l. Vide quoque hîc in vocibus, Sigma, Subadium, Triclinium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.